Latin
PARS
Athanasius Kircher, Iter extaticum II xx
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc enim peracto, futurum sperabam, vt natura, quae praediuites suas in occultis Subterranei Mundi adytis officinas constitutas habet, atque in ijs perenni motu ad rerum genesin intenta ne gotiatur, faciliori modo expli caretur; effectuumque insolentium causae, quae tantoperè Physicorum ingenia vexant, magno tandem Reip. literariae emolumento panderentur. Habes hìc rationem consilij mei, pro tanta rerum mole, paucis descriptam. Quod verò ad ordinem huius praesentis Operis attinet, eum paucis pariter expedio. Diuisum est Opusculum, vti vides in tres Dialogos; quorum prior Interlocutoribus Hydriele &Theodidacto de Aqua vniuersali rerum principio, eiusque in natura rerum necessitate &vtilitate agit; quem vti Caesaris iussu iam dudum condideram, ita oportunè sanè eum binis sequentibus Dialogis veluti vestibutum quoddas caepon cens ; vt quo antecessor hic nonnisi sub vniuersali quodam ratiocinio attingit, id sequentes, Interlocute bus Cosmiele &Theodidacto, proximarum causarum inuestigatione explanarent. Atque haec sunt, de quibus te primùn Amice Lector, monendum duximus.