Latin
Cap. I. De As
Athanasius Kircher, Iter extaticum II xxxi
Unproofread scanNot analysed yet
Sed hoc mihi exponas velim, quomodo tu cum natura grauis sis, ex infimis terrae partibus in altissimorum montium iuga te sustollere possis; res enim haec mihi videtur prorsus inconceptibilis, cum natura tibi insitum sit, decliuia &humiliora loca semper sectari. Hydr. Ne mireris Theodidacte, siquidem industria mea tanta est, vt nulla sit tam celsa montium altitudo, quam non ingenij mei virtute transcendam. Theod. Sed hoc est quod quaero; modum &rationem qua id praestas, vnicè a te cognoscere desidero: hàc enim cognità, mihi in multis difficultatibus dissoluendis planè satisfactum esse libens fatebor: haec enim vnica Physicorum crux est &tormentum Anne forsan vt Aristoteles volebat, in vaporem resolutus, etiam in cauernis montium condensatus gutta. tim deinde in fontes prorumpis? Hydr. O quantum erras Theodidacte, quomodo enim fieri posset, vt tot uttae statim ingens &quod amplius perennis cursus flumen; quod subinde è cauernis euomo, constituant? aut quomodo fieri posset, vt me in ingentes in praecelsis montium iugis lacus subindè effundam vbi nullum tamen guttarum casum tibi imaginari possis, cum libero aëri expositus sim; in guttarum verò resolutione subterraneus fornix necessariò praesupponendus sit, vt guttationes subiecto lebeti com mittantur, &ex eo tandem in exteriora eruptio fiat. Theod. Hoc ipsum est quod nullo vnquam tempore capere valui: dic ergo tuam in tam ingenioso naturae lusu industriam. Hydr.