# Itinerarium exstaticum 104

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILTOUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/104

Solem intueor veluti ingentem quendam Oceanum, veluti cac pum liquefacto cupro vndantem. Cosmiel, sustine, sustine parper fili mi, & paulò post propius intueberis Omnipotentis Dei magnalia; modò quae huius globi propria sunt lustremus; Theod. vix haec effatus fuerat, cù ecce me vehementi impetu in Insulam quandam Oceani Venerei constituit tanta pulchritudine conspicuam, vt in rebus hu anis nihil sibi homines simile imaginari posse facile mihi persuadeam; odor huius Insulae suprà omnia musci & ambrae suffimenta, arbores non quales nostrae, sed ex pretiosoru lapidum efflorescentijs excreuisse videbantur, innumera colorum varietate imbutę, qui quidem color non realiter illis inerat, sed ex reflexione refractioneque Solis in angulosa illa cristallinae atque adeò diaphanae materiae longè latèque exporrecta foetura causabatur; pauimentum lucidissima materia stratum videbatur, aureum dixisses Soli expositur peripetasma; aura liquida, blanda & mirè temperata; O Cosmiel, Cosmiel, quàm magna & mirabi video, & experior; Cosmiel, paulò post maiora videbis; Theodid. vix dixerat, cùm ecce ex cristallino monte erumpit, nescio quis iuuenum pulcherrimorum chorus, gratia vultus eorum verbis describi vix potest; volitabat circa humeros aurea caesaries, oculi faciesque gratia & decore plena, vestimenta tam er in globum Veneris. ta, vt nihil pulchriùs gratios tam affabrè con non ex auro, non ex seinerin que me vidisse me rico, aut lana, sed cristallina videbantur, in q praebebat de se inuisorum!

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
