# Itinerarium exstaticum 11

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, INETEN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/11

Hic itaque nouus Mundi apparatus ac inaudita lasciuientis naturae feracitas, tametsi omnium in sese Astronomorum oculos attraxerit, dici tamen vix potest, quantum tam insolentium effectuum causae nullius non ingenium torserint. Et vti rerum insolitarum rumores omnium aures mirum in modum vellicant; ita non Mathematicos tantum & Philosophos, sed & Principum curiositatem anxiè exstimulauit. Inter hos meritò connumerari potest Augustissimus Caesar Ferdinandus III. Mecaenas munificentissimus, qui pro laudabili curiositatis suae instinctu, dum Mundi subterranei à me iam dudum incepti arcana mysteria vrget, coelestium quoque huiusmodi portentorum, quae huius seculi sagacitas peperit, rationes & causas vna exponi iussit; cuius quidem imperio non obsecundare nefas ratus, nouum hoc Opusculum, non tam spontaneo conatu, quàm armata tanti Principis aliorumque deprecatione extortum condidi; quod quidem vt iucundius amoeniusque in legentium animos em.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
