Latin
IMENTUU
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 124
Unproofread scanNot analysed yet
Theodid: His dictis ecce ex si imo aethere in cam vbi consistebamus, nescio quid alatum deuolui video, quod sub virili forma tandem nobis sese stitit; caput radiosa corona condecorabatur, vultus ipsas sapientiam spirare videbatur; barba sub aureo decore sus niter splendebat, quae humeris pedibusque assuta gerebat alarum remigia, mirificum spectacude se praebebant; manu sinistra Syringam sepplici sistularum ordine mirè concinnam, dextrâ caduceum gestabat miris modis effigiatum; totum corpus innumeris fimbriarum cirris distinctum, quae à leni aura ventilatae miram oculis animoque voluptatem ing erebant. O Cosmiel, quid insolitur hoc ostentum? quid varius coelestis huius homit ornatus? oppidò nosse aueo. Cosmiel, haec vna ex illarum intelligentiarum numero est, quae globo huic Hermetico praesident; sistit autem illa se tibi tam insolenti apparatu, vt ex symbolis corporeae simil tudinis typo expressis, interiorem tum intelligentiae, tum globi huius naturam &abditas proprietates addiscas; radiosa corona capiti imposita, summam in