# Itinerarium exstaticum 124

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IMENTUU. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/124

Theodid: His dictis ecce ex si imo aethere in cam vbi consistebamus, nescio quid alatum deuolui video, quod sub virili forma tandem nobis sese stitit; caput radiosa corona condecorabatur, vultus ipsas sapientiam spirare videbatur; barba sub aureo decore sus niter splendebat, quae humeris pedibusque assuta gerebat alarum remigia, mirificum spectacude se praebebant; manu sinistra Syringam sepplici sistularum ordine mirè concinnam, dextrâ caduceum gestabat miris modis effigiatum; totum corpus innumeris fimbriarum cirris distinctum, quae à leni aura ventilatae miram oculis animoque voluptatem ing erebant. O Cosmiel, quid insolitur hoc ostentum? quid varius coelestis huius homit ornatus? oppidò nosse aueo. Cosmiel, haec vna ex illarum intelligentiarum numero est, quae globo huic Hermetico praesident; sistit autem illa se tibi tam insolenti apparatu, vt ex symbolis corporeae simil tudinis typo expressis, interiorem tum intelligentiae, tum globi huius naturam & abditas proprietates addiscas; radiosa corona capiti imposita, summam in

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
