Latin
ICETUN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 13
Unproofread scanNot analysed yet
Finis itaque &vnica suscepti Operis intentio fuit, eam in hoc libello sectari methodum, quam iam olim ex veteribus Trismegi stus, Plato, Lucianus, &ex succedentibus seculis complures tùm Poëtae tùm Oratores laudabili sanè consuetudine tenuerunt; methodum, inquam, quam iucundum, amoenum, &ad Lectoris gustum accommodatum dicendi genus ornaret, allegorica verò enarrationum inuolucra veluti lucem, coloremque, vmbratiles linearum ductus suauiter contemperarent, Thaumaturgicae quoque stylo poëtico descriptae operationes, Lectoris animum pruritu quodam sollicitatum ad propositarum rerum ponderationem suauiori impetu raperent; nullum itaque hic mysterium, nullum raptum aut diuini Numinis reLectorem.