# Itinerarium exstaticum 150

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IMLTUUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/150
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/150

Porrò restat dubium non leue, cuius solutionem vt mihi praestes etiam atque etiam rogo, quomodo videlicet Peripateticorum sententia de calore eminenter tantum Soli insito intelligenda sit. Cosmiel. Non nescio multos olim & nunc quosdam Philosophos esse, qui hanc sententiam pro aris & focis defendant; verùm cum metaphysicis tantùm abstractionibus insistant, nec vllo experientiae & coelestis doctrinae subsidio polleant, parum illis sanè deferendum est. Quomodo enim Sol eminenAn Sol eminentur tanter tantum, vti Scholae passim loquuntur, calefacetum calorem ret, nemo facilè comprehenderit? cùm nemo det, habeat. quod non habet; eminentialis autem nec propriè, verè & realiter calor est, nec vllos in Mundi oeconomia inflammationis effectus producere potest; quoodo enim calor formalis ab agente formaliter non calido à Sole in inferioribus producatur, quis concipiat? Theodid: quin imò vinum & piper, atque adeo Obiectio omnia summo gradu calida formalem in stomacho Theodidacticalorem producere iam ab ineunte aetate in scholis edoctus fui, vt proinde Peripateticorum sententiam minimè vanam habendam existimem. Cosmiel.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
