# Itinerarium exstaticum 153

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IMLTUUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/153
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/153

ue inesse, cùm totum, vti oculis tuis hic coram innen condensatum conglobatumque tueris, in hoc li existat; si enim lux debilior & extenuata ab hoc globo solari emissa, tantam habet vim remotissima etiam obiecta incendendi, calefaciendi, atque in eis calorem formalem producendi, quid obsecro ergo virium lucem in ipso hoc igneo elemento obtinere putas, vbi tota simul intensissimè veluti in caloris & lucis quodam gazophylacio conglobata conserquatur; fieri autem non potest, vt vbi lux est, ibi calor absit; quod & magnum Ecclesiae lumen Augustinus agnouit his verbis; Sol, candor, & calor, & tria sunt vocabula, & tria vnum; quod candet hoc calet, quod calet hoc candet, tria haec vocabula res vna dignoscitur; vbi certè non de eminente Solis calore, sed formali loquitur. Est itaque lumen nihil aliud, nisi igneus quidam effluxus, ex ipso Solis corpore in obiecta sibi corpora propagatus; atque adeo eiusdem cùm fonte vnde profluxit, naturae, quod experimenti tibi familiare sat superque docet; dum enim per vitream lentem, diffusam radiorum vim in vnion cogis, ligna aduris, plumbum liquefacis, aliosque hisce similes mirificos sanè vstionis effectus praestas; certè ingenij oppidò obtusi, ne dicam stolidi foret, qui vstionem hanc in nescio quem virtualem calorem conijceret. Verum haec omnia fusiùs deduxi, non quod de rei veritate te dubitare viderem; vides enim hic proprijs oculis immensum instar continuò ebullientis & feruentissimi aeris lucidissimique ignis pelagus. Theodid: Igneum hunc globum esse excessiuus calor, quo tantum non exanimor, & lux n excoecor, sat monstrat, Globum soI, qua tant larem ij eum, de ijs, qu ego expertu seruor eius in terram vsque rum Ph aui, sed tibi nonn phoru dimissus satis las duxi, vt tua erudition docet.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
