Latin
IDUTULUT
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 159
Unproofread scanNot analysed yet
sunt generationis rerum omnium, quae in hoc sensibilis Mundi theatro spectantur; Lumen enim suu sicuti seminalium rationum delator est, sic carunenim ilerus &proportio; du dem mensura, ni luminat, &quae incepta sunt subiens &ea per calore comite tum separat, tum congregat, &purgat, &mouet &generat, &nutrit, &adauget, &perficit, &remouet, viuificat &continet, ita vt cuncta corpora eum veluti genitorem, motorem, calefactorem, illuminatoremque, &denique vti vitae datorem, conseruatoremque agnoscant: omnia enim haec corporibus omnibus tum influit, tum indit, tum mi festis luminis viribus, tum occultis &sympathicis libusdam actionibus. Concludam itaque, Solis radios ac lumen igneae esse naturae; quos secum ipse trahit &circumfert, quocunque eum fert spiritus in circuitu, atque hoc modo lumine &motu iuxta Peripateticos in inferiora agit, motu quidem vt radiorum &luminis delatore; lumine verò vt delatore caloris spiritus seminumque, sine quibus nulla sit generatio; hic autem luminis calor, dum terraqueum globum vnà cum spiritu seminibusque penetrat, aquam terramque recreat, quaeque ibi sunt raνrefacit, colliquat, fundit, mouet, concoquit, densat, vrit, siccat, temperat, nutrit, &caloribus, qui lumin sunt proles, proprijs exornat singula. His itaque prae