# Itinerarium exstaticum 159

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IDUTULUT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/159
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/159

sunt generationis rerum omnium, quae in hoc sensibilis Mundi theatro spectantur; Lumen enim suu sicuti seminalium rationum delator est, sic carunenim ilerus & proportio; du dem mensura, ni luminat, & quae incepta sunt subiens & ea per calore comite tum separat, tum congregat, & purgat, & mouet & generat, & nutrit, & adauget, & perficit, & remouet, viuificat & continet, ita vt cuncta corpora eum veluti genitorem, motorem, calefactorem, illuminatoremque, & denique vti vitae datorem, conseruatoremque agnoscant: omnia enim haec corporibus omnibus tum influit, tum indit, tum mi festis luminis viribus, tum occultis & sympathicis libusdam actionibus. Concludam itaque, Solis radios ac lumen igneae esse naturae; quos secum ipse trahit & circumfert, quocunque eum fert spiritus in circuitu, atque hoc modo lumine & motu iuxta Peripateticos in inferiora agit, motu quidem vt radiorum & luminis delatore; lumine verò vt delatore caloris spiritus seminumque, sine quibus nulla sit generatio; hic autem luminis calor, dum terraqueum globum vnà cum spiritu seminibusque penetrat, aquam terramque recreat, quaeque ibi sunt raνrefacit, colliquat, fundit, mouet, concoquit, densat, vrit, siccat, temperat, nutrit, & caloribus, qui lumin sunt proles, proprijs exornat singula. His itaque prae

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
