# Itinerarium exstaticum 162

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITUULL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/162

rum, vmbrafactisque subsequens vehementis ebullitionis splen- tum in Sole, dor sub forma intensis ae lucis spectatur, quam tu faculam nominare solebas; quandò verò circulationis motus retrotrahitur, voragines quaedam spectat tur, quae ob sun am profi tatem vmbras quasdan referunt, quas tu paulò ante tantopere mirabaris; quando denique vapor ille vehem ntissima agita e eiaculatus magnam liquoris partem secum in altum deducit, tunc is grauitate praepon lerans per igneas guttas in globun delapsus suo restituitur cipio; vapores verò ignei in altum delati ac continuò impetum moti Solis sequentes, nunc in ingentes nubes ab humido igneo d catae, raritate suâ explicantur, iam iterum in minutiores portiones dissipantur, donec tandem Solis virtute attractae denuo vnde dedu e sunt, redeant; atque hoc pacto macularum, quas miratus es, fiunt nunc apparitiones, nunc disparitiones; quoniam tamen sub nde adeo glutinosa constant materia, vt in altius spacium, quam vt motum Solis assequi possint, sine dissipatione vnitae deferantur, fit vt libero motu per mobilia aetherei spacij inania hinc inde delatae in cometas conuertantur, de quibus postea pluribus tecum agam. Theodid. Iam causas macularum, facularum, vmbrarumque, quas summa mea admiratione ex terreno globo olim intuitus sum, adeo ad oculum d rasti, vt de generatione earundem nul m mihi prorsus dubium remaneat; iam apertè cognosco, quomodo illae nascantur, crescant, minuantur; quomodo maculae in faculas, & hę in illas transformentur; quid sint portenta vmbrarum; & quaenam, tandem omnia illa coelestis huius globi, quę tantopere Astronomorum ingenia nullo non tempore à prima illarum detectione, vexarunt, ludibria sint, praesens aspicio; video luculenter, cur subinde adeo glutinosae materiae coniugio compactae sint, vt à Sole tractae, cum integra sua circa axem proprium reuolutione peracta, sine vlla dissipatione integrae denuò compareant; causam quoque percipio, quomodo in cometas dira mortalibus ostenta conuertantur.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
