# Itinerarium exstaticum 170

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITUULL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/170
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/170

, & ad mediodum intra cuniculos suos conclu critatem reductum, à nimio seruore cessat, ac proi de deficientibus eructationibus, vapores quoque, quas maculas vocatis, deficere necesse est; atque adeò solaris globus à tam molestis vexationibus liber, placidum, serenum, maculisque expertem Terrigenis vultum exhibet; & optimo sanè naturae consilio vicissitudinem hanc adeo constanter appetit, vt illud intendisse videatur; quod caret alterna requie, durabile non est; quod vti in solari corpore, ita in omnibus coereris globorum systematis vsu venit: vbi verò dicti siderum globi eam habuerint ad Solem constitutionem, vt illum contraria radiorum virtute, id est, igneo quodam in ipsis concluso vigore, percutiant, tunc globosa Solis moles haud secus ac Cur subinde cacabus subiecto igne feruenti aere ebulliens in intotus plenus maculis. gentes mox motus se explicat, intima solaris corpo ris viscera motu concitata per meatus abditos maturam iam, in superficiem extimam excludunt, foetuum nouorum miscellam; ex vehementi eructatione semper nouae & nouae nascuntur vaporosae saeque exhalationes, quae in longum latumqu diffusae, in tantum subinde Solis obsuscant faciem, vt Terrigenae sine horrore eam aspicere vix possint; variolis cum laborare diceres. Hinc soluuntur multa Solis ostenta ab Historicis obseruata, quae legentibus ea paradoxa non immeritò videantur.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
