Latin
ILITUULL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 171
Unproofread scanNot analysed yet
Tempore lustiniani Imperatoris, vti ni fallor, in Constantinopolitanis Cedreni annalibus legisti, Sol Lunae instar sine radijs lucem tristem praebuit, patienti similis; Item Constantini Imperatoris tempore Sol 17. dies obscuratus nullos emittebat radios, tanta offusus caligine, vt naues etiam à cursu suo aberrarent: Occiso quoque dictatore Caesare &Antoniano bello, Plinio teste, toto anno Solem diro mortalibus omine impalluisse ferunt. Sub Augusto simile quid contigisse Tertullianus ad scapulam refert, siquidem S in conuentu Vticensi extincto paenè lumine, toti Mundo horrorem incussit. Innumera hoc loco huius veneris ostenta adducere possem, verùm cùm non pauci iam dudum ea publici iuris fecerint, non amplius ijs inhaerebo. Hoc vnicum tibi persuasum habeas, tanti palloris ac diminuti luminis in Sole causas alias non fuisse, nisi saeuas huius globi tempestates, quibus eo tempore cataractis solaribus circumquaque reclusis tanta fumorum vaporumque copia &multitudo exorta fuit, vt omnem paenè lucem, in totius Solis faciem inductâ ecclipsi, mortalibus eriperet; pallor verò contigit ob raritatem vaporu per quos Sol non secus ac per tenuem nubem translucens, subducta nonnihil luce, palliditatem necessariò innox ac exuerit, ser Quid nimia Solis euapoTheodi.