# Itinerarium exstaticum 183

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IDUNUNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/183

signis, quam patiuntur, parallaxis, scitè docet. Theodid: Omnia mirificè mihi placent, sed vnus adhuc scrupulus meum sollicitat animum, & est ille qui sequitur; video nonnullos cometas praelongâ distensos caudâ, quosdam figura rotunda & iubata instructos, alios barbatos; quomodo itaque haec contingant, à te omnium conscio nosse efflagito. Cosmiel. Ratio cur cometae sub vti dubium tuum nihil difficultatis habet, ita pau tam varijs cis id expediam. Cùm figura cometarum non nis figuris spectentur. à fumidae exhalationis dispositione dependeat; alia enim in longum ad instar machaerae extenditur, alia in orbem conuoluitur crinitum, alia in radiosam stellarum figuram discurrit, aut in barbam densatur, & sic de coeteris; Materia in immensam longitudinem extensa, caudatam exhibet figuram: cur Cur caudam a Sole auerverò caudam semper à Sole auersam teneat, istiu sam habeat. haec est ratio; quòd, vti corpus fumidum subtilissinum instar nubis tenuissimae constituitur, ita radij solares id facilè penetrare queunt; in medio verò rariori refracti lucem intendunt, vnde caudata videtur: subinde quoque fumosam exhalationem in globum condensatum peruadens, ex opposita parte barbam seu caudam exhibet, non secus ac in pila cry

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
