Latin
ILITAN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 185
Unproofread scanNot analysed yet
qui si vorticum coelestium naturam nossent, non tot peripatetici chrystallinos orbes, quib affixi globi à casûs periculo liberarentur, vana ima ginatione conciperent, non tot futiles rationes alij, qui eos in liquido, vt pisces, circumuolui asserunt comminiscerentur; cùm tam firmae consistentiae causa alia non sit, quàm vorticum inconfusibilis natura quae cùm illos tali &tali loco non in alio constit tos voluerit, hinc singuli sua iura tam pertinaciter defendunt, vt Mundi machinam dissolui facilius sit, quam vt illi aut iuribus suis cedant, aut à terr à natura sibi definitis recedant. Hinc singuli adsuorum globorum motum, qui est circa axim, mouentur; Nam vti vidisti maculae solares, quas nos fumidas globi conspirationes esse ostendimus, tamet altius à superficie globi exaltatas, constanter tamen globi motum sectantur, donec fatiscente halitu, in id, is. si in fuerunt, r st.