# Itinerarium exstaticum 185

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/185

qui si vorticum coelestium naturam nossent, non tot peripatetici chrystallinos orbes, quib affixi globi à casûs periculo liberarentur, vana ima ginatione conciperent, non tot futiles rationes alij, qui eos in liquido, vt pisces, circumuolui asserunt comminiscerentur; cùm tam firmae consistentiae causa alia non sit, quàm vorticum inconfusibilis natura quae cùm illos tali & tali loco non in alio constit tos voluerit, hinc singuli sua iura tam pertinaciter defendunt, vt Mundi machinam dissolui facilius sit, quam vt illi aut iuribus suis cedant, aut à terr à natura sibi definitis recedant. Hinc singuli adsuorum globorum motum, qui est circa axim, mouentur; Nam vti vidisti maculae solares, quas nos fumidas globi conspirationes esse ostendimus, tamet altius à superficie globi exaltatas, constanter tamen globi motum sectantur, donec fatiscente halitu, in id, is. si in fuerunt, r st.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
