# Itinerarium exstaticum 199

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/199
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/199

exerat, nisi per contini nmotum, & motum quidem circulationis; cùm enim totus globus in inferiora virtute sua influxiua agat, totus autem agere non posset, si superficie tantum tenus, virtutem sui exspiraret, atque adeo interior centralium partium constitutio otiosa à natura instituta videretur; quare certò tibi persuasum habeas, perennem hanc liquidae materiae pericyclosin institutam, vt ea corporum in visceribus globi latitantium virtute igni pariter ibidem à natura reconditi, virtute multiplici tincta imbutaque vim acquisitam ad extra diff sam, deinde per radiosam diffusionem circu tis globis distribueret, quemadmodum de Oceani terrestris motu ad seminalium rationum miscellas coecis visceribus latentes concitandas instituto, suprà diximus. Theodid. Estne globus hic ex quatuor elementis constitutus? Cosmiel, Dixi iam tibi aliàs, non hunc tantùm globum, sed & coeteros omnes totius mundanae machinae non alijs elementis Globus Marre, quàm ijs, quibus Conditor sapientissit tis ex quatuor elementis chaos illud suun primordiale constitutum voluit. compositus. vt ijs inde in mundi globos dispertitis, pro situs ratione aliud ac aliud temperamentum sortirentur.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
