Latin
ILITAN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 206
Unproofread scanNot analysed yet
ta censetur suis non mista dissonantijs, ita mun sine dissonis tum Martis, tum Saturni, tum coeterorum siderum globis. Theodid: Iam video Cosmiel, te omnium naturae mysteriorum conscium esse, nec quicquam te latere eorum, quae in naturae maiestate elucent sacramentorum; cùm itaque tantus sis, tantaque excellentia polleas, nunc aliud mihi dubium soluere nè graueris, &est illud; memini me tubi coelest benefiicio in terra constitutum, Martem subinde non rotundum omninò, sed sectum in formam lineae ἀμφικύρτου obseruasse, neque tamen vnquam incrementum aliquod aut decrementum, vti in phasibus Iunaribus fit deprehendisse; quaenam huius rei causa sit, scire abs te velim. Cosmiel. Scire primum debes, Mars partim globum Martis ita constitutum, vt partim à Sole, a Sole, partim apropria luce partim à proprio lumine illustretur: a Sole perihelio illuminatur. siue perigaeo intensius eum i ri experientia docet, in aphelio siue apogaeo, verò non item, sed notabilem lucis decrementum pati, eum subfuscus, rutilus, &paenè sanguineus color sat superque docet, atque huiusmodi non nisi à propria luce huius globi efficitur; vides enim omnia hic veluti sulphurea quadam &bituminosa flamma ardere; atque haec ad globum illuminandum sufficit in absentia Solis remotissimi.