# Itinerarium exstaticum 207

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/207

Est tamen in hoc globo quaedam plaga immensa intercapedine exporrecta, planities lucis omninò expers & veluti lutulentum quoddam mare, seu piceum pelagus ob lentorem suum, neque vllo humano vestigio neque nauigij subsidio peruium. Theodid: Ostende rogo hocce globi prodigium. Cosmiel. Fiat. Theodid. Quo dicto protinus sublatum me in locum desideratum transtulit. O horrorem, ô spectaculum formidandum; verè, vti dixisti, piceum mare video, non tamen liquidum, sed pultis instar condensatum; vbi nullum flammae aut lucis vestigium, sed omnia horrida, confusa caligine squalent, nec lucis directae neque reflexae capax, vel ipsum diem atra sua fuligine in noctem vertens. Cosmiel. Haec est illa pars globi Martij quam tubi beneficio è tellure saepè non sine admiratione intuitus es; cùm enim lucis omnis sit incapax, mirum non est, terrigenis qui lucidas tantum globi portiones intuentur, hanc non percipere, ac proinde necessariò globum Martis veluti sectum, in formam Lunae ἀμβικύρτυ spectari. Theodid. Sed cur non semper sub hac sectione videtur? Cosmiel.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
