# Itinerarium exstaticum 208

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITAN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/208

Ratio huius rei ei est, globi circa centrum su circu nuolu qua dicta plaga modò manifestatur, modò oc tatur, sicuti & de voragine suprà dis quoque modò prodit modò recondit, diuersus globi in suo excentrico situs. Theodid: rem optimè Qua sit finicapio; sed rogo te, cùm natura frustra nihil agat, dicae planities siue pelagi quo fine tanti squaloris plaga in hoc globos posita piceifuit? Cosmiel, vt esset veluti penuarium quo seu promus condus alimenti istius, quo globus nutritur; Ex hoc enim per intima viscera copio perenni, qui hoc globo continetur veluti fomentum m distribuitur; ignearum verò exhalatior quoc fuligines in altum eructatae, & tandem in pristinam, vndi profluxerunt stationem restitutae noui n mountur combustibilis materiae perenni quadam circu latione agitatae alimentum. Theodid: video Solem Aspectus so. prope horizontem Martium, video mox occulis è Marte apogaeo. rum; die rogo, cur tam exiguus est, cur tam ubicundus & flaneus; siquidem decuplo ferè orem comperio, quàm ex tellure olim eum me mir conspexisse memini; paulò enim Venere, dum maxima videtur, maiorem aspicio. Cosmiel. Scias te , vnde mirum non in globo iam apogaeo constituti est, ob summam à Sole distantiam eum tam paruum angulo visionis non nisi 25 minutorum existente) videri. Theodid: miror equidem quomodo tam exiguo lumine, diem tamen claritate aequalem faciat nostris diebus, dum Sol super horizontem terrenu emergit. Cosmiel. causa huius claritatis est, propria huius globi lux quam tum sulphureus Oceanus, tur crateres Vulcanici perpetua ignium flammarumque eructatione efficiunt; quae luci Solis tametsi debi mista, lumen tamen mirificè intendit. Qua luce propria si globus hic Martius destitueretur, Sol vix tanta claritate globum hunc illuminaret, quanta Luna plena illuminat tellurem, & hoc intelligas velim de eo tempore cùm Martius remotissimum à Sole terminum attigerit; vbi enim proximum Soli situm obtinuerit, tunc dies huius globi clarissimus est; imò ob causas dictas diebus vestratibus multò clarior luminiosiorque; patet itaque pro motu globi in sui à terra recessu accessuque dierum quoque claritatem vel decrescere vel crescere. Theodid:

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
