Latin
209
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 209
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cur tam sanguineus apparet? Cosmiel. Si per vitrum rubro colore tinctum Solem aspiceres, quonam eum colore visurus esses? Theodid: arbitror, quod colore eo, quo vitrum tinctum est, videlicet rubro. Cosmiel. Ob eandem rationem ex hoc globo Solem intueris rubrum; quia cùm medium siue aër Martius, eo colore, quem sulphurei maris color subfuscus refert, &flammigerae euaporationes huius coloris sint, mirum non est, Terrigenas Martem rubicundo &sanguineo colore infectum videre, quod enim differentes stellarum luces spectantur, tot differentis conditionis globos esse tibi persuadeas; sed haec notiora sunt quàm vt fusiùs explicari mereantur: Theodid: O Cosmiel, iam tandem adeò diu desideratam noctem, Sole sub horizontem merso, comperio, iam Coelorum tentoria aperta conspicioCosmiel, Lustra vniuersam firmamenti faciem, &ordines exal diligenter stellaru ia.