# Itinerarium exstaticum 209

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, 209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/209
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/209

Sed cur tam sanguineus apparet? Cosmiel. Si per vitrum rubro colore tinctum Solem aspiceres, quonam eum colore visurus esses? Theodid: arbitror, quod colore eo, quo vitrum tinctum est, videlicet rubro. Cosmiel. Ob eandem rationem ex hoc globo Solem intueris rubrum; quia cùm medium siue aër Martius, eo colore, quem sulphurei maris color subfuscus refert, & flammigerae euaporationes huius coloris sint, mirum non est, Terrigenas Martem rubicundo & sanguineo colore infectum videre, quod enim differentes stellarum luces spectantur, tot differentis conditionis globos esse tibi persuadeas; sed haec notiora sunt quàm vt fusiùs explicari mereantur: Theodid: O Cosmiel, iam tandem adeò diu desideratam noctem, Sole sub horizontem merso, comperio, iam Coelorum tentoria aperta conspicioCosmiel, Lustra vniuersam firmamenti faciem, & ordines exal diligenter stellaru ia.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
