# Itinerarium exstaticum 21

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, TUTUUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/21

Et paulò post: Quidam inquit hac opinione (quod caelumex quatuor elementis constet) veluti non probabili posthabita repulsaque quintam quandam essentiam corporis ad coelum constituendum suapte ingenio atque seipsis commentitiam & pro tempore excogitatam introduxerunt; ob has itaque rationum necessitates maiorum suorum rationibus reiectis, illis opus fuit, vt opinionem suam priuata quadam & peculiari suppositione suffulcirent, qui quintam quandam corporis essentiam ad caeli siderumque constituendam generationem supposuerunt. Et paulò post, hisce de rebus nunc si aggrediemur dicere, in nugas per inde ac ipsi incidemus; quare illis omissis, sese vt mutuis elidant controuersiarum digladiationibus, sermone itidem de quinta essentia posthabito, Mosi fidem habeamus. Huic subscribit tertium S. Ecclesiae lumen S. Ambrosius in Hexameron. Ex elementis, inquit, generantur omnia ista, quae in mundo sunt, Elementa autem quatuor, aër, ignis, aqua, & terra, quae in omnibus sibi inuicem mixta sunt; & postea: De qualitate igitur & substantia coeli satis est ea ponere, qui in Isaiae scriptis reperimus, qui mediocribus & vsitatis sermonibus qualitatem naturae caelestis expressit, dicens: quod firmauerit caelum sicuti fumum, subtilem eius naturam, non solidam cuus adstipulantur. S. Epi piens declarare. 4 phaca. ad Episcopum Hierosolym us in ep pha si 9. Eucherius l. 1. c. 3.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
