Latin
214
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 214
Unproofread scanNot analysed yet
O mi Cosmiel, quid sibi ingentes quatuor illi globi Iouij globi aspectus. nobis obi us ille ingens, quem in ? quid n medio eorum constitutum intueor? Cosmiel, hoc maiestate plenum Iouiale systema est. Theodid. O miram rerum faciem, quatuor Lunas ego video quorum prior lumine plena, altera dichotoma, Comites sub inosa, tertia ἀμφικύρτος, quarta forma Lunamedia ex parte li rum videntur cornutâ facie spectabilis est; exponas rogo tam inuisum naturae portentum; properemus obsecro, nec enim quiescere posse videor, vsque dum mirabilium operum diuinorum magnitudinem &varietatem propius contempler. Cosmiel. Fiat, quod petisti. Theodid: Sed quid rapidus ille aetheris fluxus sibi indicat? Cosmiel. Ne mireris inter vortices Iouialium comitum haeremus, qui cum velocissimo Fluxus &rapiditas aemotu circa globum Iouium ferantur, mirum non theris. est, ex ingenti quatuor globorum agitatione ingentem quoque aetheris fluxum resultare. Theodid: Capio mysterium; sed quid odor iste vehemens, odor &fragrantia globi omni ambra &musco suauior, quem percipio, quo Iouij. tantopere recreari me sentio? Cosmiel. Ille est salutifera illa Iouij globi exspiratio &effluuium, signu apertum nos iam iuxta atmosphaeram eius constitutos esse.