Latin
TUTUUN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 22
Unproofread scanNot analysed yet
co Cyrillus Car Ric hardus Pa lius, Beda, Haymo expositiones apud Scherne litanus alijque, qu motum, astra tais coelu vide. Chrysoste rur ido nullo modo fixa moueri, hom: 12. ad pop et his verbis: Non enim tantum fecit Antioch: do mundum, sed etiam vt factus operaretur; effecit sed neque totum immobilem dimittens, neque totum iubens moueri, sed coelum quidem immotum permansit: Sol verò cum reliquis sideribus quotidie circumuoluitur. Et hom: 14. supra epist: ad Haebr: Vbi sunt, qui dicunt moueri coelum? vbi sunt, qui pronunciant id esse sphaericum? Vtraque enim hic sunt sublata. Item hom. 6, supra genes super illa verba: posuit illas in firmamento coeli Quid est, posuit? nunquid fixit? absit; videmus enim eas vnico temporis momento magnum transire spatium, &nunquam in vno loco stare, sed suum, quem illis Dominus cursum praecepit, perficere. Et paulò post, vocat omn stellas elementa, &quod ideo inter termi suos maneant, neque euagentur, dispositioni &ordini voluntatis diuinae tribuit. Et postea. Et quomodo aliqui dicunt factos multos coelos? non ex diuina scriptura hoc didicerunt, sed ex suis opinionibus, vt ita dicant impelluntur; istud igitur ipsum firmamentum, quod aquarum se parationem faciebat, coelum dixit. Quis igitur post tantam doctrinam feret eos, qui ex suo capite loqui &contra diuinam scripturam multos coelos dicere audent? Et deinde soluit obiectiones eorum, qui ex illo, laudant ilS. Epiphanius. Cyrillus. Eucherius. Iunilius. Haymo. Beda. Richardus.