Latin
ILITUUM
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 238
Unproofread scanNot analysed yet
&quid tandem in natura rerum vtilitatis conferunt tot abscondita rerum sacramenta? Cosmiel. Scias fili, multa in rerum natura mortales latere, quae tamen suos efficacissimos effectus &virtutes in sublunares creaturas diffundere non cessent; &vti nihil in natura rerum frustra conditum existit, ita ignorantia mortalium quoque nihil virtutum influxuum existentiarumque tollere potest. Nam si à te peterem, quid tuo in corpore prosunt tot minutissimi venularum ductus? quid tot cartilaginum &minutissirati Con norum ossium structura? quid in renibus tot glo globorum cum microbulorum ordines coaceruati? Certè quamuis hocosmo. rum particulares &indiuiduales effectus ignores, tunc tamen aliquali ratione effectus virtutesque eorum respectu corporis tui compertos haberes, cùm vel vnicus tibi è renibus globulus vnà cum venulis, aut musculis &cartilaginibus vnà extraheretur; ò quantum protinus totius corporis harmoniam turbatam sentires? quàm citò recum actum diceres? Pari ratione si vel vnica stellula ex astris diui