# Itinerarium exstaticum 238

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITUUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/238
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/238

& quid tandem in natura rerum vtilitatis conferunt tot abscondita rerum sacramenta? Cosmiel. Scias fili, multa in rerum natura mortales latere, quae tamen suos efficacissimos effectus & virtutes in sublunares creaturas diffundere non cessent; & vti nihil in natura rerum frustra conditum existit, ita ignorantia mortalium quoque nihil virtutum influxuum existentiarumque tollere potest. Nam si à te peterem, quid tuo in corpore prosunt tot minutissimi venularum ductus? quid tot cartilaginum & minutissirati Con norum ossium structura? quid in renibus tot glo globorum cum microbulorum ordines coaceruati? Certè quamuis hocosmo. rum particulares & indiuiduales effectus ignores, tunc tamen aliquali ratione effectus virtutesque eorum respectu corporis tui compertos haberes, cùm vel vnicus tibi è renibus globulus vnà cum venulis, aut musculis & cartilaginibus vnà extraheretur; ò quantum protinus totius corporis harmoniam turbatam sentires? quàm citò recum actum diceres? Pari ratione si vel vnica stellula ex astris diui

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
