Latin
TUTUUN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 24
Unproofread scanNot analysed yet
Eusebius Emissenus coelum firmum atque immobile esse, Solem verò Lunam, ste las in coelo moueri ac cursum suum peragere dicit. Nam cum Iosue dictum est, Sol &Luna stet; non ait, coelum mouens Solem &Lunam stet, item ab Ezechia dictum est; Sol retrocedat, non ait coelum mouens Solem retrocedat; caecus est qui ex his Astra in liquido moueri non videt. Isid. l. 13. Aether locus est, in quo sidera sunt, &significat ignem, qui à toto mundo in alterum separatus est; sanè aether est ipsum elementum, aethra verò splendor aetheris. Et fusè in sequentibus omnia prosequitur. Richardus de S. Victore Exercitation. c. 7. supra haec verba. In principio creauit; ete: Coelum, inquit. tria sunt elementa, Ignis, aër, aqua, quae erant in vnum confusione permixta, siue in vna permixtione confusa, circa quartum quod est Terra, fluctuantia; creauit itaque Deus in principio quatuor Elementa simplicem rerum omnium foecundam materiam, Theodoretus in Gen. q. 11. Sit ne vnum coelum, an duo? sic respondet; qui non credit secundum esse coelum semitam rectam transgreditur, qui verò plures numerare conatur, adhaeret fabulis, postposita diuini spiritus Doctrina; firmamentum enim expressè docet vnum tantum esse coelum, &ipsum repetit in Psalmum 148. Itaque secundùm ipsum oportet planetas &stellas in eo liberè moueri, &sic firmamentum permeabile esse; Lege, si placet, D. Bonan enturam l. 2. sent. p. 2. S. Bonauentura vnum vbi fuso ratiocinio vnum tantum continuum coecaelum ponit. lum docet esse, non nisi mobilibus astris distinctum. Ignem praeterea &aquam singulis stellis disTheodoretus quaest: 14.