# Itinerarium exstaticum 24

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, TUTUUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/24

Eusebius Emissenus coelum firmum atque immobile esse, Solem verò Lunam, ste las in coelo moueri ac cursum suum peragere dicit. Nam cum Iosue dictum est, Sol & Luna stet; non ait, coelum mouens Solem & Lunam stet, item ab Ezechia dictum est; Sol retrocedat, non ait coelum mouens Solem retrocedat; caecus est qui ex his Astra in liquido moueri non videt. Isid. l. 13. Aether locus est, in quo sidera sunt, & significat ignem, qui à toto mundo in alterum separatus est; sanè aether est ipsum elementum, aethra verò splendor aetheris. Et fusè in sequentibus omnia prosequitur. Richardus de S. Victore Exercitation. c. 7. supra haec verba. In principio creauit; ete: Coelum, inquit. tria sunt elementa, Ignis, aër, aqua, quae erant in vnum confusione permixta, siue in vna permixtione confusa, circa quartum quod est Terra, fluctuantia; creauit itaque Deus in principio quatuor Elementa simplicem rerum omnium foecundam materiam, Theodoretus in Gen. q. 11. Sit ne vnum coelum, an duo? sic respondet; qui non credit secundum esse coelum semitam rectam transgreditur, qui verò plures numerare conatur, adhaeret fabulis, postposita diuini spiritus Doctrina; firmamentum enim expressè docet vnum tantum esse coelum, & ipsum repetit in Psalmum 148. Itaque secundùm ipsum oportet planetas & stellas in eo liberè moueri, & sic firmamentum permeabile esse; Lege, si placet, D. Bonan enturam l. 2. sent. p. 2. S. Bonauentura vnum vbi fuso ratiocinio vnum tantum continuum coecaelum ponit. lum docet esse, non nisi mobilibus astris distinctum. Ignem praeterea & aquam singulis stellis disTheodoretus quaest: 14.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
