# Itinerarium exstaticum 269

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, INENTNE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/269
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/269

Ita est, oculus enim tuus iam intra firn enti regionem constitutus omnia dissipata, omnia dissoluta, omnia in alium redacta ordinem contuetur. Theodid. Hadem bentne omnes istę stellarum coaceruation à terra distantian vel non? Cosmiel, Minimè, sed sin ulae quoad distantiam differunt; vides nebulo sas illas in formam circuli conglobatas? Theodid. Video. Cosmiel. Illas tanto ab oculo tuo interuallo remoueri scias, quanto vel primam firmamenti stel lam à centro Terrae dissidere videmus; reliquae verò nunc maiores, nunc minores à tellure interuallorum differentias sortiuntur, quemadmodus planetariorum globorum lustratione ocularis te docuit experientia. Sed iam nos singulis vicinius fistemus. Eleua oculos tuos & considera singula. Theodid. Nescio verè vbi morer, quid mecum aga tur; ingentes ego stellas, quae Solis luci & magni tudine & lumine vix cedant, aspecto; video praeterea nonnullas in modum Lunae mira phasium varietate differentes. Fierine potest, corpora in hac expansi immen ate existere, quae cum Sole au Luna quicqu similitudinis habeant? Cosmiel. Quid dubitas? Anne omnes huiusmodi stellas à So le illuminari putabas? Theodid. Ita putabam. Cosmiel. Valdè hallucinabaris; videsne illam tibi dis metraliter oppositam stellam, Caniculae haud com iter in Firman comparandam? Theodid. Video. Cosmiel. Quan illam esse putas? Theodid: Primae magnitudinis stellam aut lucidam hydrae aut cor Scorpionis aut primae classis stellam.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
