Latin
INTUNN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 274
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vt haec omnia clariùs cognoscas ad Solem canicularem properemus. Theodid: Quantum nos putas ab eo distare? Cosmiel. Quantum terra à Sole vestro. Theodid. Quo dicto iter accelerauimus. Omi Cosmiel, Putabam te me ducere velle in globum caniculae, at iam apertè me intra terram &Solem nostrum constitutum video. Cosmiel. Vnde id colligis? Theodid: Lunam ego nostram video. Cosmiel. Luna quam vides non est Luna Terrae vicina, sed globus est opacus circa caniculam agitatus, qui à caniculari Sole illuminatus necessariò phases similes Lunae exhibet; cuiusmodi innumerae in hoc immenso firmamenti profundo existunt quae nullo vnquam tempore humano oculo attingi possunt. Sed haec in isthoc Lunaris naturae globo constitutus luculentius omnia intueberis; quo dicto Lunaris naturae in globum me deposuit; globus ex liquido &solido constans prorsus eiusdem cum globo Lunari constitutionis, nisi quod ab eo viribus &proprietatibus, toto vt aiunt coelo, disferret. Theodid: Mi Cosmiel, Lumen quo oculi mei