Latin
ILETELL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 276-2
Unproofread scanNot analysed yet
ILETELL ati ris e enormitatem coarctata. Videsne stellas semper nouas &nouas supra horizontem huiu Lunaris globi nunc ascendere, alias verò descendere; omnes hae stellae cursum suum circa Solem &Lunam hanc firmamentalem conficiunt, suasque ascensionis, descensionis, declinationisque leges vti in inferioribus planetis sibi praescriptas habent? Theodid: Sed quis vnquam eas Astronomorum obseruauit? Si vera essent, quae dicis, Vranoscopi nostri haud dubiè huiusmodi motuum differentias notassent; Lunas quoque iam plenas, modò dichotomas, nunc cornibus fulgidas, tandem penitùs euanescentes tum praeteritis seculorum curriculis, tum nostro potissimum, tot ad rectè &incredibili industria obsernandum subsidijs instructi obseruassent. Cosmiel.