# Itinerarium exstaticum 276-2

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILETELL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/276-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/276-2

ILETELL ati ris e enormitatem coarctata. Videsne stellas semper nouas & nouas supra horizontem huiu Lunaris globi nunc ascendere, alias verò descendere; omnes hae stellae cursum suum circa Solem & Lunam hanc firmamentalem conficiunt, suasque ascensionis, descensionis, declinationisque leges vti in inferioribus planetis sibi praescriptas habent? Theodid: Sed quis vnquam eas Astronomorum obseruauit? Si vera essent, quae dicis, Vranoscopi nostri haud dubiè huiusmodi motuum differentias notassent; Lunas quoque iam plenas, modò dichotomas, nunc cornibus fulgidas, tandem penitùs euanescentes tum praeteritis seculorum curriculis, tum nostro potissimum, tot ad rectè & incredibili industria obsernandum subsidijs instructi obseruassent. Cosmiel.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
