Latin
ILETELL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 278
Unproofread scanNot analysed yet
Theodid: Rogo, explices mihi singula. Cosmiel. Non est quod moremur, eiusdem enim liquida illa substantia cum solari nostro, rationis est: Nam, vt dixi tibi, Deus Opt: Max: dum in primordijs rerum, lucem diuisit à tenebris, singulis magnis huiusmodi corporibus, lucis illius primigeniae portionem indidit, vt coetera corpora lucis indiga suâ luce illustrarent, &ad conspirationem conseruationis Vniuersi animarentur singula: quod nisi factum fuisset, mundum magna ex parte tenebris, (quod summum naturae interire necesse fuisset. malum est) o pressu Scias tamen omnes huiusmodi globos solares virtutute &proprietate maximè ob situm positionemque, uem in Vniuerso obtinent, differre, quae vti soli Deo supremo mundi Opifici notae sunt, ita non opus est, illas fusiùs hoc loco deducere; si enim singula tibi demonstrare vellem, scias, mundum non capturum, qui de ijs scribendi forent, libros. Polaris stella Theod. Rogo te mi Cosmiel, fac vt polum firmaaditur.