# Itinerarium exstaticum 278

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILETELL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/278
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/278

Theodid: Rogo, explices mihi singula. Cosmiel. Non est quod moremur, eiusdem enim liquida illa substantia cum solari nostro, rationis est: Nam, vt dixi tibi, Deus Opt: Max: dum in primordijs rerum, lucem diuisit à tenebris, singulis magnis huiusmodi corporibus, lucis illius primigeniae portionem indidit, vt coetera corpora lucis indiga suâ luce illustrarent, & ad conspirationem conseruationis Vniuersi animarentur singula: quod nisi factum fuisset, mundum magna ex parte tenebris, (quod summum naturae interire necesse fuisset. malum est) o pressu Scias tamen omnes huiusmodi globos solares virtutute & proprietate maximè ob situm positionemque, uem in Vniuerso obtinent, differre, quae vti soli Deo supremo mundi Opifici notae sunt, ita non opus est, illas fusiùs hoc loco deducere; si enim singula tibi demonstrare vellem, scias, mundum non capturum, qui de ijs scribendi forent, libros. Polaris stella Theod. Rogo te mi Cosmiel, fac vt polum firmaaditur.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
