Latin
ILVTEON
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 281
Unproofread scanNot analysed yet
Theodid. Tune ludibria dicis, quae ratio ipsa &experientia quotidiana nos docet; quis tam insanae mentis est, qui polos in mundo non admiserit? An non quotidiè stellas ex ortu in occasum 24 horarum interuallo circuitus suos conficere videmus? An non stellas illas quantò polis viciniores sunt, tantò minores semper &minores circulos, vsque dum cum polis coincidant; tantò verò maiores, quantò aequinoctiali viciniores sunt, describere cernimus? Apertum sanè &luculentissimum signum, mundum in globi figuram fabrefactum ac proinde polis suis constare: quid dicis ad haec Cosmiel a Cosmiel. Fateor, hoc aeternae veritatis argumentum esse ijs, qui solo sensu fulti, interiorem oculorum vultum altius attollere non possunt; ac proinde mirum non est, eos stellarum veluti globo cuidam solido affixarum motum non nisi sub sphaerico corpore polis suis instructo concipere non potuisse. Verùm ego te totius rei sanè arduę veritatem docebo. Theodid: Ah nihil maiori auiditate audiam quàm tanti paradoxi enucleationem. Cosmiel.