# Itinerarium exstaticum 284

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILVTEON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/284

Elucet & in hoc ad miranda diuini Opificis sapientia, quod dictos globos circa Boreales & Australes, eo circa terram pacto versari voluerit, vt singuli mirificâ quâdam proportione minores semper & minores in liquido ill expansi spatio iuxta Austrum & Boream circulo describerent, vti in Vrsa maiori, minori, stellis Draoli alij conis luculenter apparet, quorum quidem quos confinon sunt, nisi ipsa centra circulorum ciunt; atque adeo aeternus Opifex sphaerae materialis circulos in idea sua expressos in hac mundi fabrica affectasse videatur; & quamuis innumeri stellati stellis alrum globi alij tantò à primis firmi tiores, quantò à firmamento Terra distat, & aliae illis adhuc tanto altiores & altiores sedes sortitae sint, omnes tamen eandem motus rationem sub dicta circulorum proportione ineunt. Atque haec est ratio, cur vobis in Terra constitutis versus Austri & Boreae regiones globorum circulos coarctari videapolum mundi in se contis, & minimum circulum cluitici clu ere putetis, cùm tamen alius Mundi polus non sit, nisi centrum istius circuli, qui opinione falsa illusi vobis n s videtur; quando verò dico, circulus minimus iuxta apparentiam oculi in terra constituti loquor; sunt enim maximae & excessiuae magnitudinis, ita vt nu lus adeo insensibilis in hoc expanso concipi possit, qui solarem circulum non multis superet parasangis; alij quoque tametsi nobis i sibiles Martis tamen, Iouis, aut Saturni, aut etiam primae firmamentalis stellae circuos magnitudine excedant.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
