# Itinerarium exstaticum 285

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILVTEON. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/285
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/285

Theodid: Miranda dicis, & ea quidem capio; hoc solum non capio, quaenam potentia santam conglobatorum systematum ra & imi tabili constantia congeriem tam ordi tam inconceptibili celeritate circumagat? Cosmiel. Si quae de praecedentibus globis tibi de vi motrice globorum disseruimus, concepisti, nullam quoque in huius molis tanta disparium corporum conglobatione praegnantis agitatione difficultatem te hasinguli hi globi, quorum non est biturum confido: numerus, singulas sibi Intelligentias gubernatrices habent, quarum officium est vnumquemque iuxta situm in huius amplis o aetherei mundi pelago à natura designatum dirigere, singulos in appropriatis circulis circa terrenum globum deuoluere; lumen dispensare, virtutumque singulis propriarum effluuia in mutuam globorum, atque adeo Vniuersi conseruationem, iuxta immutabiles diuini Archetyp rationes legemque aeternam in fines ijs solis notos disponere; vnde fieri non potest, vt à praescripta aberrent, vel distantias inter se perlege vel hili mutent, cùm id aeternae & immutabili diuinae mentis Celeritas corporum legi repugnet. Theodid.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
