Latin
ILVTEON
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 286
Unproofread scanNot analysed yet
Intelligo cuncta, &rationis coelestium summa &inpidò conformia reperio; sed velocitatis lumini c credibilis. qua dicta corpora mouentur, vehementiam non intelligo; praesertim earum stellarum quae immensè maiori supra primas firmamenti stellas interuallo dissitae sunt, quam à terra firmamentum distare videmus, &nobis adhuc incompertae sunt. Cosmiel. Tam enim facilè est Deo per Angelos suos administratorios Spiritus, globos hosce viginti quatuor horarum tempore circumagere, quàm facile mihi fuit, tam exigui temporis spacio te ex caniculari stella in hanc polarem deducere; si enim, uemadmodum tu alibi demonstrasti, molaris lapis in firmamentum abductus, &in terram demissus, in spacio tamen tanto emetiendo non nisi sex horas vti Scheinerus &Mersennus probant, conficeret; quid de stellarum quâ concitantur, velocitate dubitas? Si fulminis celeritatem intelligis, forsan per similitudinem quandam licet disparem, velocitatem tamen huiusmodi globorum non incongruè concipies: Incomprehensa enim sunt opera Dei, &longè ab humanae mentis aestimatione remota. Theodid. Habentne singuli globorum, quos in huius immensitate firmamenti perlustrauimus sua propria centra? Omnia munCosmiel. Singuli sua centra habent propria; cùm dicorpora proprijs cenenim in fluido aethere volu tur, fieri non potest, tris fundantur.