Latin
TUTUUN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 29
Unproofread scanNot analysed yet
Barcinone à se obseruata scribit: In hac, inquit, Ecclipsi obseruaui rem in Luna Soli supposita admirandam, nimirum peripheria Lunae fluctuabat &trepidabat multum, Solis peripheria vel parum vel nihil trepidante, non aliter ac mare quoddam fluctibus agitatum &vnda vndam pellente; vnde collegi sphaeram Lunae Atmosphaera quadam non minori &forsan crassiori circumfusam esse, quàm terram. Certè huius rei causam aliam non reperio, nisi hanc, quod radij Solares à vaporibus Lunam ambientibus fuerint intercisi, vnde pro maculis Solaribus, &Cometis maior lux videtur oriri; sicut è Terra Lunaeque globo, ita è reliquorum planetarum globis vapores exspirant. Haec eruditus ille Mathematicus Ioannes Baptista Cysatus noster, cuius acuto discursui reliqui subsequentes obseruatores subscripserunt, &Scheinerus summè approbauit his verbis: Refricat mihi huius experientiae enarratio in memoriam, simile quoddam experimentum in Sole ab initio inuenti à me Solaris phoenomeni hucusque semper animaduersum, &est hoc, quod Sol praeter tremorem marginalem, quem tamen non semper spectandum praebet, praeter exasperationem frequenter exhibitam, de quibus alibi saepè etiam quasi quadam repentina fulguratione toto suo patente hemisphaerio quaquauersus ex aequo coruscat, haud aliter ac si intus concepta intumescens luce rumperetur &in fulguris morem effulgeret iubare momentaneo subsul