# Itinerarium exstaticum 29-2

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITUTUL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/29-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/29-2

ILITUTUL saepe saepius Sch portenti sultare. Hoc ide mihi ostendisset, & Sol non secus nerus hic Re ac mare ingentes aestus volueret, certè aliud concludere non potui quàm illud ipsum esse, quod reuera erat, videlicet aestuantissimam Solaris Oceani fluctuationem, quam & Simon Marius in Mundo suo Iouiali, nihil aliud, quàm quasi quandam fulminationem & materiae Solaris ebullitionem existimat; Hac enim, inquit, ratione vidi superficiem Solis commoueri, non aliter ac aurum à summo calore liquefactum, in quo fluxu similis commotio & quasi fulminatio existit in superficie auri.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
