Latin
ILVTUNN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 292-2
Unproofread scanNot analysed yet
ILVTUNN eris c ditate &naturae impetu se toti iungunt, vt nisi in toto, &tali toto cuius partes sunt, alibi requiescere non posse videantur; humidum verò illis inexistens ambientium globorum luce &calore percussum rarefactum in atmosphaeras extenditur; in quibus quidem dum admirandam rerum diuersitatem luculenter experimur, videmus nullam nos operum diuinorum rationem scire posse sed eorundem inaestimabilem sublim tatem admirari tantùm debere; quoniam magnus Dominus, &laudabilis nimis, eiusque magnitudinis non est finis; qui vti est operum suorum author &cognitor, ita &finis, vt in ipso sint omnia, qui est principium, mediu &finis omnium, centrum &circumferentia, vt in omnibus ipse tantum quaeratur, sine quo nihil sunt omnia, quo solo habito, omnia habentur, quia ipse est omnia, quo sciuntur omnia, quia veritas omnium est, cui &nihil acceptiùs est, quàm vt in admirationem eius ex tanta Mundi fabrica ducamur; quam tamen nobis tantò plùs occultat, quantò plus admiramur; quoniam ipse vt solus toto cordis conatu &diligentia à nobis quaeratur, inquiratur, acquiratur, sibi complacet; cùm verò lucem habitet inaccessibilem, quae per omnia quaeritur, is solus potest pulsantibus aperire, petentibusque dare; &vti coetera omnia ab eo produ cta sine eo nihil sunt, qui omnia in on bus est; ita nullam se petentibus aperiendi potestatem habent; hinc sciscitanti quid sint, aut quo aut ad quid?