# Itinerarium exstaticum 292-2

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILVTUNN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/292-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/292-2

ILVTUNN eris c ditate & naturae impetu se toti iungunt, vt nisi in toto, & tali toto cuius partes sunt, alibi requiescere non posse videantur; humidum verò illis inexistens ambientium globorum luce & calore percussum rarefactum in atmosphaeras extenditur; in quibus quidem dum admirandam rerum diuersitatem luculenter experimur, videmus nullam nos operum diuinorum rationem scire posse sed eorundem inaestimabilem sublim tatem admirari tantùm debere; quoniam magnus Dominus, & laudabilis nimis, eiusque magnitudinis non est finis; qui vti est operum suorum author & cognitor, ita & finis, vt in ipso sint omnia, qui est principium, mediu & finis omnium, centrum & circumferentia, vt in omnibus ipse tantum quaeratur, sine quo nihil sunt omnia, quo solo habito, omnia habentur, quia ipse est omnia, quo sciuntur omnia, quia veritas omnium est, cui & nihil acceptiùs est, quàm vt in admirationem eius ex tanta Mundi fabrica ducamur; quam tamen nobis tantò plùs occultat, quantò plus admiramur; quoniam ipse vt solus toto cordis conatu & diligentia à nobis quaeratur, inquiratur, acquiratur, sibi complacet; cùm verò lucem habitet inaccessibilem, quae per omnia quaeritur, is solus potest pulsantibus aperire, petentibusque dare; & vti coetera omnia ab eo produ cta sine eo nihil sunt, qui omnia in on bus est; ita nullam se petentibus aperiendi potestatem habent; hinc sciscitanti quid sint, aut quo aut ad quid?

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
