# Itinerarium exstaticum 296

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IRITUUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/296
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/296

nescius est, ita m qua ipsis in hoc statu rerum materialis conditio permisit, im insum esse voluit, tantum nimirum quantus esse potuit, & de buit; non quod maiorem non potuerit efficere, sed quia ista creaturae corporeae potentia, quae limitationem ex se & sua natura habet, maiorem extensiovest nem sustinere non poterat; quemadmodi Philosophi ac Theologi, dum quaerunt, vtrum Deus infinitum actu creare possit, multi rectè & sapient poter Conrespondent, quod non; non quod ditoris infinitam exhaustam putent; sed quod implicet ex parte materiae. Theodid: Cessa cessa mi Cosmiel, nihil amplius videre desidero, timeo enim ne à nis ae Conditoris opprimar; malo enim humili mentis obsequio, & cur timore & tremore ei seruire, quàm incomprehensa eius opera, quorum non est numerus, nec finis, curiosiùs scrutari. Tolle, tolle animam meam, iam Theodidacti extatica apoenim nihil ampliùs sem tum rerum me oblectat, strophe. ei iungi aeterno amore desidero, qui tanta pro me vilissimo terrae lumbrico in natura rerum operatus est, illi concentrari toto mentis affectu desidero, illi vnicè adhaerere, ab illo nunquam diuelli. O Deus meus, vita animae meae, si tu tantam in solius hominis gratiam fabricam condidisti, quanta inuisibilius bonorum immensitas erit, quam tuis dilectis praeparasti? Iam enim verò in excessu mentis meae exclamare possum, oculus non vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis descendit, quae Deus praeparauit diligentibus se.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
