Latin
ILITUTUL
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 30
Unproofread scanNot analysed yet
Cui subscribunt quotquot hucusque portenta huiusmodi Solaria accuratè obseruarunt; Sed vt ad Lunam reuertamur. testatur &hanc Lunae agitationem Heuelius in sua Selenographia, &doctissimus Ricciolius id non negat, Rheita quoque in Oculo suo Enoch &Elię, in omnibus passim planetis nec non stellis fixis mirifico suo tubo coelesti id se obseruasse uerat; vnde omnes Mundi globos singulos singulis suis atmosphaeris vestiri dicit; optimo sanè iure; cùm enim suprà è SS. Patribus ostensum sit, omni Mul li corpora ex quatuo elementis composita esse, &ignem aquan que singulis pro rata portione ex primigenia primi diei Mundi luce distributam: quid aliud inde concluditur, quam singula eodem modo facta esse, id est, globos ex liquido &solido constitutos?