# Itinerarium exstaticum 30

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, ILITUTUL. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/30

Cui subscribunt quotquot hucusque portenta huiusmodi Solaria accuratè obseruarunt; Sed vt ad Lunam reuertamur. testatur & hanc Lunae agitationem Heuelius in sua Selenographia, & doctissimus Ricciolius id non negat, Rheita quoque in Oculo suo Enoch & Elię, in omnibus passim planetis nec non stellis fixis mirifico suo tubo coelesti id se obseruasse uerat; vnde omnes Mundi globos singulos singulis suis atmosphaeris vestiri dicit; optimo sanè iure; cùm enim suprà è SS. Patribus ostensum sit, omni Mul li corpora ex quatuo elementis composita esse, & ignem aquan que singulis pro rata portione ex primigenia primi diei Mundi luce distributam: quid aliud inde concluditur, quam singula eodem modo facta esse, id est, globos ex liquido & solido constitutos?

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
