# Itinerarium exstaticum 302

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IRITUUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/302
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/302

Haec verò lux erat veluti praeuia quaedam lucis globorum in mundo formandorum materia, & nihil aliud fuit, quàm calidum quoddam radicale, omnibus mundi corporibus postea insitum, quo solo formantur & sustentantur; lucidum erat, vt omnem formarum secuturarum apparatum in aspectum deduceret. Habes iam primum totius naturae principium actiuum, lucidum illud calidum, generationis rerum vnicam originem & radicem; quoniam verò calidum illud sufficiens non erat, nisi aliud principiu praepararetur, cum quo illud mixtum rerum omnium generationes perAqua quid. ficeret; hinc sacer textus statim in principio aquarum, quas Spiritus Dei incubabat, meminit; eratque humidum radicale, passiuum rerum principium, quibus duobus principijs, calido & humido, omado sunt entium genera, originem nia quae in mu habent. Quibus praesuppositis, sapientissimus Conditor mox ad discretionem partium, globorumDiscretio que mundanorum rudimenta constituenda sese ac partium mun cinxit; quae quidem hoc pacto peracta sunt: Diui. di. nâ voce personante, Fiat firmamentum in medio aquarum, & diuidat aquas ab aquis; mox totum illud terrestre quod in chaotica illa mole consusum squalebat ante, voce Domini excitatum in innumerabiles mundi portiones discretum fuit, atque adeo por la fabrica actiotiones singulae locum in i nibus, munijsque quibus des pantur, proportio natum adeptae sunt; quoniam verò humido in men so it do emolursae aggrauataeque nul mentum conferre poterant; hinc diuinae sapientiae iussu congregatae sunt aquae in locum vnum, & apanis iam paruit arida, id est, singulis globis mi firmatis, & terrestri su stantia concretis, ex ma gno illo humidi chao aquae portio cessit, quae partim inter alueos globorum distributa partim ad extima mundi confinia relegata firmamentum, id est coeleste globorum perenni le se stabilitum spaci aquis vacuum reliquit, atque adeo, duo alia principia rerum frigidi & sicci, eme erunt. Theodid.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
