Latin
IRITUUN
Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum 303
Unproofread scanNot analysed yet
Sustine parum per Cosmiel; magnum enim me dubium premit, à quo vt me liberes, medullitus desidero; quae tu dicis, apertè sacrae scripturae di sonare videntur; Dixit enim Deus: Congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum vnum, &appareat arida; ego sanè per aridam hoc loco nihil aliud in telligo, quàm terram nostram; quomodo tu ergo dicis, aquam non terrae tantùm, sed &singulis reli quis mundanis globis distributam; non enim dicit sacer textus; congregentur aquae in loca diuersa sed in vnum locum? Cosmiel. Insigne sanè dubium mouisti, quod multorum non parum torsit ingenia; quare, quomodo illud intelligendum sit, te docebo. Noueris itaque, principalem Dei Ter Opt. Max. in constituendo mundo finem fuisse; primò glor Conde mundi creatione. Conditoris, deinde Terrenu gle am, in quo humanum genus ad imaginem &similitudinem suam conditurus erat; frustra enim corporeus mundus conditus videbatur, si non esset rationalis creatura corporea, quae operum diuinorum potentiam &maiestatem aspiceret, aspiciendo admiraretur, tantaeque potentiae Opificem admirando inquireret, inquisitum amaret, atque tandem eo perpetuò frueretur.