# Itinerarium exstaticum 303

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum, IRITUUN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/303
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/athanasius-kircher/itinerarium-exstaticum/303

Sustine parum per Cosmiel; magnum enim me dubium premit, à quo vt me liberes, medullitus desidero; quae tu dicis, apertè sacrae scripturae di sonare videntur; Dixit enim Deus: Congregentur aquae, quae sub coelo sunt in locum vnum, & appareat arida; ego sanè per aridam hoc loco nihil aliud in telligo, quàm terram nostram; quomodo tu ergo dicis, aquam non terrae tantùm, sed & singulis reli quis mundanis globis distributam; non enim dicit sacer textus; congregentur aquae in loca diuersa sed in vnum locum? Cosmiel. Insigne sanè dubium mouisti, quod multorum non parum torsit ingenia; quare, quomodo illud intelligendum sit, te docebo. Noueris itaque, principalem Dei Ter Opt. Max. in constituendo mundo finem fuisse; primò glor Conde mundi creatione. Conditoris, deinde Terrenu gle am, in quo humanum genus ad imaginem & similitudinem suam conditurus erat; frustra enim corporeus mundus conditus videbatur, si non esset rationalis creatura corporea, quae operum diuinorum potentiam & maiestatem aspiceret, aspiciendo admiraretur, tantaeque potentiae Opificem admirando inquireret, inquisitum amaret, atque tandem eo perpetuò frueretur.

---

Athanasius Kircher, Itinerarium exstaticum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Itinerarium_exstaticum.
